Sigibold gibt an das Kloster S. Gallen, unter der Bedingung dort als Mönch aufgenommen zu werden, eine Hube in der Bertholdsbaar im Orte Schura mit genannten Unfreien und sonstigen Zugehörungen.
Ego in dei nomine Sigibold trado ad monasterium sancti Galli, ubi Crimaldus abba gregi dei pręesse dinoscitur, unam hobam pro remedio animae meae, seu pro sustentatione pręsentis vitae, sitam in pago Perhtoltispara, in loco Scurheima nuncupato, sub ea ratione, ut ego Sigibold congruum locum monachicae vitę inter ipsos fratres habeam, ipsaque hoba cum omnibus appenditiis ad eam pertinentibus, ex hodierno die in ius monasterii ipsius redeat, id est cum mancipiis his nominibus: Uuolfhart, Ruadmar, Uuilliger, Kisildrud, Engilgund, aedificiis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus. Omnia vero suprascripta trado atque transfundo, ut ab hodierno die et deinceps ad ius ipsius monasterii perpetim possideantur. Nullusque hanc traditionis cartulam inrumpere pręsumat, sed omni tempore firmiter suum obtineat vigorem. Actum in ipso monasterio, publice, pręsentibus istis: Meginrat, Adalger, Uuartman, Frumirih, Erfger, Cundolt, Alpheri. Ego itaque Albrih indignus subdiaconus rogatus scripsi et subscripsib. Notavi diem Mercurii, VIII. kalendas Julias, XI.1 anno Hludouuici regis, sub Utone comite.
Der Textabdruck folgt dem Original. | ||
a Die Worte Perhtoltispara in loco Scurheim auf einer Rasur. b Zwischen sub und scripsi das Rekognitionszeichen. 1 Auf einen Mittwoch fällt der 24. Juni 845 und 851. Das von Neugart angenommene Jahr 851 trifft zu, wenn vom 20. Juni 840, dem Todestag Ludwigs des Frommen, gezählt wird. |
Lagerort: | Stiftsarchiv St. Gallen | |
Urk. St. Gallen III. 189 | ||
Editionen: | Codex traditiones, S. 235. Neugart: Codex diplomaticus, Bd. 1, Nr. 340 (Auszug). UB St. Gallen, Bd. 2, Nr. 416, S. 36 f. |
Sprache: | Lateinisch | |
Ausstellungsort: | St. Gallen | |
Ortsindex: | Bertholdsbaar Schura (Wohnplatz) Schura, Trossingen, TUT St. Gallen, Kt. St. Gallen, Schweiz |
|
Datensatznummer: | 201 | |
Permalink dieser Urkunde: | http://www.wubonline.de/?wub=201 | |
Stand: | 20. Juli 2023 |