[Verwandte Urkunden] [Druckausgabe/PDF-Ansicht] [Suchergebnisse hervorheben ]

Band II., Nr. 436, Seite 228-230

Papst Lucius III. nimmt die Kirche des heiligen Moritz in Augsburg mit ihrem Besitz in seinen Schutz und bestätigt und erweitert dessen Begünstigungen.

Velletri, 1183. Februar 17.

Lucius episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis, canonicis sancti Mauricii Augustensis ecclesie tam presentibus quam futuris canonice substituendis, in perpetuum. Effectum iusta postulantibus indulgere et vigor equitatis et ordo exigit rationis, presertim quando voluntatem petentium pietas adiuvat et veritas non relinquid. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus clementer annuimus, et prefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. Statuentes, ut quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam in Baldeshusen cum villicali curia et omnibus pertinentiis eins, pascuis videlicet, pratis, silvis, aquis et earam decursibus; ecclesiam in Mimmenhusen cum villicali curia et omni iure eius, vicum qui dicitur Nanthereshusen, vicum qui dicitur Gerute, duas curias in villa que dicitur Oberenhoven, curiam in villa que dicitur Niusazen, curiam in villa que dicitur Gegingen, curiam in villa que dicitur Warengereshouen; ecclesiam et villicalem curiam in villa que vocatur Biberin, cum molendino uno, curiam villicalem in villa que vocatur Heinricheshouen. In pago ipsius civitatis Augustensis mansos duos, agros, ortos, curtilia et molendinum unum. In provincia que dicitur Franconia villam que nuncupatur Chrowelsheim; ecclesiam et villicalem curiam in villa que vocatur Goltpach cum taberna una, vicum qui dicitur Stainbach cum ceteris bonis, silvis et pratis, et aliis possessionibus suis. Vicum qui vocatur Pusenwilare1, vicum qui vocatur Ganshoven, vicum qui dicitur Swarzenhorewe. Dimidium mansum in Witelinesbach et mansum unum in Grunenpiunt. Ad hec sancimus ut capella que Vffenburch2 vocatur, cum bonis et redditibus quos ibidem habet, et in villa que dicitur Egenemburch, usibus fratrum deputata, sine assensu eorum nullius temeritate usibus eorundem fratrum subtrahatur. Cum autem generale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, exclusis excommunicatis et interdictis, non pulsatis campanis, suppressa voce divina officia celebrare. In parrochialibus autem ecclesiis vestris vacantibus liceat vobis sacerdotes eligere et diocesano episcopo presentare, quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam committat, ut ei de spiritualibus, vobis autem de temporalibus debeant respondere. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut eorum devotioni et extreme voluntati, qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen iustitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Obeunte vero preposito ecclesie vestre qui pro tempore fuerit nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris secundum dei timorem previderint [eligendum]a In . . . . . . . . . . . . . . .ue ecclesias aut terras seu quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat preposito lo[ci] . . . personaliter dare [seu a]lio modo alienare sine consensu totius capituli aut [maioris] et sanioris partis. Si que vero donationes vel alienationes alier quam dictum est facte fuerint, eas irritas esse censemus. Insuper prohibemus ne de bonis [vestris] audeant advocati aliquot indebitum obsequium vel exactiones indebitas extorquere. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divine ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus fiat pax domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

(Rundzeichen.)b Ego Lucius, catholice ecclesie episcopus, subscripsi. (Monogramm für Bene valete).

+ Ego Theodinus, Portuensis et sancte Rufine episcopus, subscripsi. + Ego Henricus, Albanensis episcopus, subscripsi.

+ Ego Petrus, presbyter cardinalis tituli sancte Susanne, subscripsi. + Ego Viuianus, tituli sancti Stephani in Celio monte presbyter cardinalis, subscripsi. + Ego Laborans, presbyter cardinalis sancte Marie trans Tiberim tituli Calixti, subscripsi. + Ego Rainerius, presbyter cardinalis sanctorum Iohannis et Pauli tituli Pagmachii, subscripsi. + Ego Pandulfus, presbyter cardinalis tituli basilice XII apostolorum, subscripsi.

+ Ego Iac(inthus), diaconus cardinalis sancte Marie in Cosmidin subscripsi. + Ego Gratianus, sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis, subscripsi. + Ego Bobo, diaconus cardinalis sancti Angeli, subscripsi. + Ego Octauianus, diaconus cardinalis sanctarum Sergi et Bachi, subscripsi. + Ego Soffredus, diaconus cardinalis sancte Marie in via lata, subscripsi.

Datum Velletri, per mamum Alberti sancte Romane ecclesie presbyteri cardinalis et cancellarii, XIII. kalendas Martii, indictione secunda, incarnationis dominice anno MCLXXXII.3, pontificatus vero domni Lucii pape III. anno II.


Der Textabdruck folgt dem Original.

An rot-gelber Seidenschnur hängt die Bleibulle mit den gewöhnlichen Kopfbildern usw. auf der einen und LVCIVS. PP. III. auf der anderen Seite.

a An dieser und den im Folgenden gleichbezeichneten Stellen ist das Original von Mäusen zerfressen. Die erste Stelle lautet wohl: Inhibemus etiam ne quascumque. Nach loci könnte noch vestri oder illius und statt vestris an der letzten Stelle dem Raum nach auch ecclesie vestre gestanden haben.
b Mit der Umschrift: Adiuva nos deus salutaris noster.
1 Unermittelt.
2 Unermittelt.
3 Indiktion und Regierungsjahr verlangen das Jahr 1183.


Überlieferung und Publikationen

Lagerort:   StA Augsburg
Signatur/Titel des Originals:   Augsburg-Stift St. Moritz Urkunde 2
Überlieferung und Textkritik:   War ehemals im HStA München.
Regesten:   JL 14841.
Germania pontificia Bd. 2,1, S. 53 f., Nr. 2.
Regesta Imperii Abt. 4, Bd. 4,1, Nr. 492.
Literatur:   Bischoff: Urkundenformate, S. 142.
Links zu dieser Urkunde:   Urkundenregest in den Regesta Imperii


Weitere Angaben

Sprache:   Lateinisch
Ausstellungsort:   Velletri
Ortsindex:   Alba, Piemont, Italien
Augsburg, A
Balzhausen, GZ
Biberach, Roggenburg, NU
Crailsheim (Gemeinde)
Crailsheim (Wohnplatz)
Crailsheim SHA
Crailsheim, SHA
Egenburg, Pfaffenhofen an der Glonn, DAH
Franken
Goldbach (Wohnplatz)
Goldbach, Crailsheim, SHA
Greuth, Altusried, OA
Grünenbaindt, Dinkelscherben, A
Göggingen, Augsburg, A
Heinrichshofen, Egling an der Paar, LL
Memmenhausen, Aichen, GZ
Nattenhausen, Breitenthal, GZ
Neusäß, A
Oberhofen, Altusried, OA
Porto, Latium, Italien
Pusenwilare
Schwarzenhorb (Wohnplatz)
Schwarzenhorb, Kreßberg, SHA
Steinbach an der Jagst (Wohnplatz)
Steinbach an der Jagst, Frankenhardt, SHA
Unterwittelsbach, Aichach, AIC
Velletri, Latium, Italien
Vffenburch
Walkertshofen, A
Zusmarshausen, A
Datensatznummer:   662
Permalink dieser Urkunde:   http://www.wubonline.de/?wub=662
Stand:   14. Juni 2018

[Verwandte Urkunden] [Druckausgabe/PDF-Ansicht] [Suchergebnisse hervorheben ]